Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Seu pendent nivea pulli cervice capilli,
  2. Leda fuit nigra conspicienda coma;
  3. Seu flavent, placuit croceis Aurora capillis.
  4. Omnibus historiis se meus aptat amor.
  5. Me nova sollicitat, me tangit serior aetas;
  6. Haec melior, specie corporis illa placet.
  7. Denique quas tota quisquam probet urbe puellas,
  8. Noster in has omnis ambitiosus amor.
  1. Nullus amor tanti est — abeas, pharetrate Cupido! —
  2. Ut mihi sint totiens maxima vota mori.
  3. Vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor,
  4. O mihi perpetuum nata puella malum!
  5. Non male deletae nudant tua facta tabellae,
  6. Nec data furtive munera crimen habent.
  7. O utinam arguerem sic, ut non vincere possem!
  8. Me miserum! quare tam bona causa mea est?
  9. Felix, qui quod amat defendere fortiter audet,
  10. Cui sua 'non feci!' dicere amica potest.
  11. Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori,
  12. Cui petitur victa palma cruenta rea.