Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat
- Carmina — cui placeo, protinus ipsa placet.
- Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet —
- Culpantis cupiam sustinuisse femur.
- Molliter incedit — motu capit; altera dura est —
- At poterit tacto mollior esse viro.
- Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,
- Oscula cantanti rapta dedisse velim;
- Haec querulas habili percurrit pollice chordas —
- Tam doctas quis non possit amare manus?
- Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit
- Et tenerum molli torquet ab arte latus —
- Ut taceam de me, qui causa tangor ab omni,
- Illic Hippolytum pone, Priapus erit!
- Tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas
- Et potes in toto multa iacere toro.
- Haec habilis brevitate sua est. corrumpor utraque;
- Conveniunt voto longa brevisque meo.