Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Non quae submersis ratibus saturata Charybdis
  2. Fundit et effusas ore receptat aquas.
  3. Quod si Neptuni ventosa potentia vincat,
  4. Et subventuros auferat unda deos,
  5. Tu nostris niveos umeris inpone lacertos;
  6. Corpore nos facili dulce feremus onus.
  7. Saepe petens Hero iuvenis transnaverat undas;
  8. Tum quoque transnasset, sed via caeca fuit.