Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Me mea disperdat nullo prohibente puella —
- Si satis una potest, si minus una, duae!
- Sufficiam — graciles, non sunt sine viribus artus;
- Pondere, non nervis corpora nostra carent;
- Et lateri dabit in vires alimenta voluptas.
- Decepta est opera nulla puella mea;
- Saepe ego lascive consumpsi tempora noctis,
- Utilis et forti corpore mane fui.
- Felix, quem Veneris certamina mutua perdunt!
- Di faciant, leti causa sit ista mei!
- Induat adversis contraria pectora telis
- Miles et aeternum sanguine nomen emat.
- Quaerat avarus opes et, quae lassarit arando,
- Aequora periuro naufragus ore bibat.
- At mihi contingat Veneris languescere motu,
- Cum moriar, medium solvar et inter opus;
- Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat:
- 'Conveniens vitae mors fuit ista tuae!'