Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas,
- At levior demptis poena duobus erit.
- Arma gravi numero violentaque bella parabam
- Edere, materia conveniente modis.
- Par erat inferior versus: risisse Cupido
- Dicitur atque unum surripuisse pedem.
- 'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?
- Pieridum vates, non tua turba sumus.
- Quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
- Ventilet accensas flava Minerva faces?
- Quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
- Lege pharetratae virginis arva coli?
- Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
- Instruat, Aoniam Marte movente lyram?
- Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
- Cur opus adfectas, ambitiose, novum?
- An, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe?
- Vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
- Cum bene surrexit versu nova pagina primo,
- Attenuat nervos proximus ille meos;