Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;
  2. Tu, me quo possis perdere, fulmen habes.
  3. Adspice — uti videas, inmitia claustra relaxa —
  4. Uda sit ut lacrimis ianua facta meis!
  5. Certe ego, cum posita stares ad verbera veste,
  6. Ad dominam pro te verba tremente tuli.
  7. Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam —
  8. Heu facinus! — pro me nunc valet illa parum?
  9. Redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.
  10. Tempora noctis eunt; excute poste seram!
  11. Excute! sic, inquam, longa relevere catena,
  12. Nec tibi perpetuo serva bibatur aqua!
  13. Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis,
  14. Roboribus duris ianua fulta riget.
  15. Urbibus obsessis clausae munimina portae
  16. Prosunt; in media pace quid arma times?
  17. Quid facies hosti, qui sic excludis amantem?
  18. Tempora noctis eunt; excute poste seram!
  19. Non ego militibus venio comitatus et armis;
  20. Solus eram, si non saevus adesset Amor.