Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Desino mirari, posito quod candida vino
- Atracis ambiguos traxit in arma viros.
- Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent —
- Vix a te videor posse tenere manus!
- Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris
- Da mea nec tepidis verba ferenda Notis!