Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tecum, quos dederint annos mihi fila sororum,
  2. Vivere contingat teque dolente mori!
  3. Te mihi materiem felicem in carmina praebe —
  4. Provenient causa carmina digna sua.
  5. Carmine nomen habent exterrita cornibus Io
  6. Et quam fluminea lusit adulter ave,
  7. Quaeque super pontum simulato vecta iuvenco
  8. Virginea tenuit cornua vara manu.
  9. Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem,
  10. Iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.
  1. Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem —
  2. Ultima coena tuo sit, precor, illa viro!
  3. Ergo ego dilectam tantum conviva puellam
  4. Adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit,
  5. Alteriusque sinus apte subiecta fovebis?
  6. Iniciet collo, cum volet, ille manum?
  7. Desino mirari, posito quod candida vino
  8. Atracis ambiguos traxit in arma viros.
  9. Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent —
  10. Vix a te videor posse tenere manus!