Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Laeta triumphanti de summo mater Olympo
  2. Plaudet et adpositas sparget in ora rosas.
  3. Tu pinnas gemma, gemma variante capillos
  4. Ibis in auratis aureus ipse rotis.
  5. Tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures;
  6. Tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis.
  7. Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae;
  8. Fervida vicino flamma vapore nocet.
  9. Talis erat domita Bacchus Gangetide terra;
  10. Tu gravis alitibus, tigribus ille fuit.
  11. Ergo cum possim sacri pars esse triumphi,
  12. Parce tuas in me perdere, victor, opes!
  13. Adspice cognati felicia Caesaris arma —
  14. Qua vicit, victos protegit ille manu.
  1. Iusta precor: quae me nuper praedata puella est,
  2. Aut amet aut faciat, cur ego semper amem!
  3. A, nimium volui — tantum patiatur amari;
  4. Audierit nostras tot Cytherea preces!
  5. Accipe, per longos tibi qui deserviat annos;
  6. Accipe, qui pura norit amare fide!