Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus habebo
  2. Et nova captiva vincula mente feram.
  3. Mens Bona ducetur manibus post terga retortis,
  4. Et Pudor, et castris quidquid Amoris obest.
  5. Omnia te metuent; ad te sua bracchia tendens
  6. Vulgus 'io' magna voce 'triumphe!' canet.
  7. Blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque,
  8. Adsidue partes turba secuta tuas.
  9. His tu militibus superas hominesque deosque;
  10. Haec tibi si demas commoda, nudus eris.
  11. Laeta triumphanti de summo mater Olympo
  12. Plaudet et adpositas sparget in ora rosas.
  13. Tu pinnas gemma, gemma variante capillos
  14. Ibis in auratis aureus ipse rotis.
  15. Tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures;
  16. Tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis.
  17. Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae;
  18. Fervida vicino flamma vapore nocet.
  19. Talis erat domita Bacchus Gangetide terra;
  20. Tu gravis alitibus, tigribus ille fuit.