Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec me verbosas leges ediscere nec me
  2. Ingrato vocem prostituisse foro?
  3. Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis
  4. Quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
  5. Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
  6. Dum rapidas Simois in mare volvet aquas;
  7. Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,
  8. Dum cadet incurva falce resecta Ceres.
  9. Battiades semper toto cantabitur orbe;
  10. Quamvis ingenio non valet, arte valet.
  11. Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno;
  12. Cum sole et luna semper Aratus erit;
  13. Dum fallax servus, durus pater, inproba lena
  14. Vivent et meretrix blanda, Menandros erit;
  15. Ennius arte carens animosique Accius oris
  16. Casurum nullo tempore nomen habent.
  17. Varronem primamque ratem quae nesciet aetas,
  18. Aureaque Aesonio terga petita duci?
  19. Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
  20. Exitio terras cum dabit una dies;