Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Abrotanum, et longe nascentis cornua cervi.
  2. Sic nox tuta viris. At si quis peste diurna
  3. Fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis,
  4. Psyllorumque ingens et rapti pugna veneni.
  5. Nam primum tacta designat membra saliva,
  6. Quae cohibet virus, retinetque in vulnere pestem.
  7. Plurima tum volvit spumanti carmina lingua
  8. Murmure continuo, nec dant suspiria cursus
  9. Vulneris, aut minimum patiuntur fata tacere.
  10. Saepe quidem pestis nigris inserta medullis
  11. Excantata fugit: sed si quod tardius audit
  12. Virus, et elicitum iussumque exire repugnat,
  13. tunc superincumbens pallentia vulnera lambit,
  14. Ore venena trahens, et siccat dentibus artus,
  15. Extractamque tenens gelido de corpore mortem
  16. Exspuit: et cuius morsus superaverit anguis,
  17. Iam promtum Psyllis vel gustu nosse veneni.
  18. Hoc igitur melior tandem Romana iuventus
  19. Auxilio, late squalentibus errat in arvis.
  20. Bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta