Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Nec Pallas spectare potest: vultusque gelassent
  2. Perseos aversi, si non Tritonia densos
  3. Sparsisset crines, texissetque ora colubri.
  4. Aliger in coelum sic rapta Gorgone fugit.
  5. Ille quidem pensabat iter, propiusque secabat
  6. Aethera, si medias Europae scinderet urbes;
  7. Pallas frugiferas iussit non laedere terras,
  8. Et parci populis. Quis enim non praepete tanto
  9. Aethera respiceret? Zephyro convertitur ales,
  10. Itque super Libyen, quae, nullo consita cultu,
  11. Sideribus Phoeboque vacat: premit orbita solis,
  12. Exuritque solum; nec terra celsior ulla
  13. Nox cadit in coelum, lunaeque meatibus obstat,
  14. Si flexus oblita vagi per recta cucurrit
  15. Signa, nec in Borean aut in Noton effugit umbram.
  16. Illa tamen sterilis tellus, fecundaque nulli
  17. Arva bono, virus stillantis tabe Medusae
  18. Concipiunt, dirosque fero de sanguine rores,
  19. Quos calor adiuvit, putrique incoxit arenae.
  20. Hic, quae prima caput movit de pulvere tabes,