Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Numen, Romano templum defendit ab auro.
  2. Esse locis superos, testatur silva, per omnem
  3. Sola virens Libyen. Nam quidquid pulvere sicco
  4. Separat ardentem tepida Berenicida Lepti,
  5. Ignorat frondes: solus nemus extulit Ammon.
  6. Silvaram fons caussa loco, qui putria terrae
  7. Adligat, et domitas unda connectit arenas.
  8. Sic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo
  9. Stat librata dies: truncum vix protegit arbor:
  10. Tam brevis in medium radiis compellitur umbra.
  11. Deprensum est, hunc esse locum, qua circulum alti
  12. Solstitii medium signorum percutit orbem.
  13. Non obliqua meant, nec Tauro Scorpius exit
  14. Rectior, aut Aries donat sua tempora Librae,
  15. Aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.
  16. Par Geminis Chiron, et idem quod Carcinos ardens
  17. Humidus Aegoceros: nec plus Leo tollitur Urna.
  18. At tibi, quaecumque es Libyco gens igne diremta,
  19. In Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton:
  20. Et segnis Cynosura subit: tu sicca profundo