Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Sparsit: et hinc placidis alto delabitur auris
  2. In litus, Palinure, tuum: (neque enim aequore tantum
  3. Ausonio monumenta tenes, portusque quietos
  4. Testatur Libye Phrygio placuisse magistro;)
  5. Cum procul ex alto tendentes vela carinae
  6. Ancipites tenuere animos, sociosne malorum,
  7. An veherent hostes. Praeceps facit omne timendum
  8. Victor, et in nulla non creditur esse carina.
  9. Ast illae puppes luctus planctusque ferebant,
  10. Et mala vel duri lacrimas motura Catonis.
  11. Nam postquam frustra precibus Cornelia nautas
  12. Privignique fugam tenuit, ne forte repulsus
  13. Litoribus Phariis remearet in aequora truncus,
  14. Ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri:
  15. Ergo indigna fui, dixit, Fortuna, marito
  16. Accendisse rogum, gelidosque effusa per artus
  17. Incubuisse viro? laceros exurere crines?
  18. Membraque dispersi pelago componere Magni?
  19. Vulneribus cunctis largos infundere fletus?
  20. Ossibus et tepida vestes implere favilla,