Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. In sua regna furens: tentatum classibus aequor
  2. Turbine defendit, longeque a Syrtibus undas
  3. Egit, et illato confregit litore pontum.
  4. Tum quarum recto deprendit carbasa malo
  5. Eripuit nautis; frustraque rudentibus ausis
  6. Vela negare Noto, spatium vicere carinae,
  7. Atque ultra proram tumuit sinus. Omnia si quis
  8. Providus antennae suffixit lintea summae,
  9. Vincitur, et nudis avertitur armamentis.
  10. Sors melior classi, quae fluctibus incidit altis,
  11. Et certo iactata mari. Quaecumque levatae
  12. Arboribus caesis flatum effudere frementem,
  13. Abstulit has ventis liber contraria volvens
  14. Aestus, et obnixum victor detrudit in Austrum.
  15. Has vada destituunt, atque interrupta profundo
  16. Terra ferit puppes: dubioque obnoxia fato
  17. Pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.
  18. Tunc magis impactum brevibus mare, terraque saevit
  19. Obvia consurgens: quamvis elisus ab Austro,
  20. Saepe tamen cumulos fluctus non vincit arenae.