Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Summus honor; dominum, quem clades cogit, habebo;
  2. Nullum, Magne, ducem. Te solum in bella secutus,
  3. Post te fata sequar: neque enim sperare secunda
  4. Fas mihi, nec liceat. Fortuna cuncta tenentur
  5. Caesaris: Emathium sparsit victoria ferrum.
  6. Clausa fides miseris, et toto solus in orbe est,
  7. Qui velit ac possit victis praestare salutem.
  8. Pompeio scelus est bellum civile peremto,
  9. Quo fuerat vivente fides. Si publica iura,
  10. Si semper patriam sequeris, Cato, signa petamus,
  11. Romanus quae consul habet. Sic ille profatus
  12. Insiluit puppi, iuvenum comitante tumultu.
  13. Actum Romanis fuerat de rebus, et omnis
  14. Indiga servitii fervebat litore plebes.
  15. Erupere ducis sacro de pectore voces:
  16. Ergo pari voto gessisti bella, iuventus,
  17. Tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti,
  18. Non Romana manus? Quod non in regna laboras,
  19. Quod tibi, non ducibus, vivis morerisque, quod orbem
  20. Adquiris nulli, quod iam tibi vincere tutum est,