Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Surgunt, Thessalicis reddentia manibus ignem.
  2. Sic, ubi, depastis submittere gramina campis
  3. Et renovare parans hibernas Apulus herbas,
  4. Igne fovet terras, simul et Garganus et arva
  5. Vulturis et calidi lucent buceta Matini.
  6. Non tamen ad Magni pervenit gratius umbras
  7. Omne quod in superos audet convicia vulgus,
  8. Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis
  9. Verba, sed a pleno venientia pectore veri.
  10. Civis obit, inquit, multo maioribus impar
  11. Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo,
  12. Cui non ulla fuit isti reverentia, salva
  13. Libertate potens, et solus plebe parata
  14. Privatus servire sibi, rectorque senatus,
  15. Sed regnantis, erat. Nil belli iure poposcit:
  16. Quaeque dari voluit, voluit sibi posse negari.
  17. Immodicas possedit opes, sed plura retentis
  18. Intulit: invasit ferrum, sed ponere norat.
  19. Praetulit arma togae: sed pacem armatus amavit.
  20. Iuvit sumta ducem, iuvit dimissa potestas.