Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Nam corpus Phariaene canes avidaeque volucres
  2. Distulerint, an furtivus, quem vidimus, ignis
  3. Solverit, ignoro. Quaecumque iniuria fati
  4. Abstulit hos artus, superis haec crimina dono:
  5. Servata de parte queror. Cum talia Magnus
  6. Audisset, non in gemitus lacrimasque dolorem
  7. Effudit; iustaque furens pietate profatur:
  8. Praecipitate rates e sicco litore, nautae;
  9. Classis in adversos erumpat remige ventos:
  10. Ite, duces, mecum: numquam civilibus armis
  11. Tanta fuit merces, inhumatos condere manes,
  12. Sanguine semiviri Magnum satiare tyranni.
  13. Non ego Pellaeas arces, adytisque retectum
  14. Corpus Alexandri pigra Mareotide mergam?
  15. Non mihi pyramidum tumulis evulsus Amasis
  16. Atque alii reges Nilo torrente natabunt?
  17. Omnia dent poenas nudo tibi, Magne, sepulchra:
  18. Evolvam busto iam numen gentibus Isin,
  19. Et sacer in Magni cineres mactabitur Apis,
  20. Et tectum lino spargam per vulgus Osirin,