Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Sed videar timuisse, Pharon. Nec fallere vos me
  2. Credite victorem. Nobis quoque tale paratum
  3. Litoris hospitium. Ne sic mea colla gerantur,
  4. Thessaliae Fortuna facit. Maiore profecto,
  5. Quam metui poterat, discrimine gessimus arma;
  6. Exsilium generique minas Romamque timebam:
  7. Poena fugae Ptolemaeus erat. Sed parcimus annis,
  8. Donamusque nefas. Sciat hac pro caede tyrannus
  9. Nil venia plus posse dari. Vos condite busto
  10. Tanti colla ducis: sed non, ut crimina solum
  11. Vestra tegat tellus; iusto date thura sepulchro
  12. Et placate caput, cineresque in litore fusos
  13. Colligite, atque unam sparsis date manibus urnam.
  14. Sentiat adventum soceri, vocesque querentis
  15. Audiat umbra pias. Dum nobis omnia praefert,
  16. Dum vitam Phario mavult debere clienti,
  17. Laeta dies rapta est populis: concordia mundo
  18. Nostra perit. Caruere deis mea vota secundis,
  19. Ut te complexus, positis felicibus armis,
  20. Adfectus abs te veteres vitamque rogarem,