Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Flectere vela iubes, qua tunc tellure latebas,
  2. Moestior, in mediis quam si, Cornelia, campis
  3. Emathiae stares. Tristes praesagia curas
  4. Exagitant: trepida quatitur formidine somnus:
  5. Thessaliam nox omnis habet: tenebrisque remotis
  6. Rupis in abruptae scopulos extremaque curris
  7. Litora, prospiciens fluctus: nutantia longe
  8. Semper prima vides venientis vela carinae,
  9. Quaerere nec quidquam de fato coniugis audes.
  10. En ratis, ad vestros quae tendit carbasa portus,
  11. Quid ferat ignoras: et nunc tibi summa pavoris,
  12. Nuntius armorum tristis, rumorque sinister.
  13. Victus adest coniux. Quid perdis tempora luctus?
  14. Cum possis iam flere, times. Tunc puppe propinqua
  15. Prosiluit, crimenque deum crudele notavit,
  16. Deformem pallore ducem, vultusque prementem
  17. Canitie, atque atro squalentes pulvere vestes.
  18. Obvia nox miserae coelum lucemque tenebris
  19. Abstulit, atque animam clausit dolor: omnia nervis
  20. Membra relicta labant: riguerunt corda, diuque