Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Nostra nimis Parthis, audentque in bella venire,
  2. Experti Scythicas, Crasso pereunte, sagittas.
  3. Spicula nec solo spargunt fidentia ferro;
  4. Stridula sed multo saturantur tela veneno.
  5. Vulnera parva nocent, fatumque in sanguine summo est
  6. O utinam non tanta mihi fiducia saeviis
  7. Esset in Arsacidis! Fatis nimis aemula nostris
  8. Fata movent Medos, multumque in gente deorum est
  9. Effundam populos alia tellure revulsos,
  10. Excitosque suis immittam sedibus ortus.
  11. Quodsi nos Eoa fides et barbara fallunt
  12. Foedera, vulgati supra commercia mundi
  13. Naufragium Fortuna ferat. Non regna precabor,
  14. Quae feci; sed magna feram solatia mortis
  15. Orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente,
  16. Nil socerum fecisse pie. Sed cuncta revolvens
  17. Vitae fata meae, semper venerabilis illa
  18. Orbis parte fui: quantus Maeotida supra!
  19. Quantus apud Tanaim toto conspectus in ortu!
  20. Quas magis in terras nostrum felicibus actis