Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Armeniosque arcus Geticis intendite nervis:
  2. Si vos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra,
  3. Et sequerer duros aeterni Martis Alanos,
  4. Passus Achaemeniis late discurrere campis,
  5. In tutam trepidos numquam Babylona coegi.
  6. Arva super Cyri, Chaldaeique ultima regni
  7. Qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspes
  8. Accedunt pelago, Phoebi surgentis ab igne
  9. Iam propior, quam Persis, eram: tamen omnia vincens
  10. Sustinui nostris vos tantum deesse triumphis:
  11. Solus et e numero regum telluris Eoae
  12. Ex aequo me Parthus adit. Nec munere Magni
  13. Stant semel Arsacidae. Quis enim post vulnera cladis
  14. Assyriae iustas Latii compescuit iras?
  15. Tot meritis obstricta meis, nunc Parthia ruptis
  16. Excedat claustris vetitam per saecula ripam,
  17. Zeugmaque Pellaeum. Pompeio vincite, Parthi;
  18. Vinci Roma volet. Regem parere iubenti
  19. Ardua non piguit, positisque insignibus aulae
  20. Egreditur, famuli raptos indutus amictus.