Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Accipe templorum cultus, aurumque deorum:
- Accipe, si terris, si puppibus ista iuventus
- Aptior est: tota, quantum valet, utere Lesbo.
- Accipe: ne Caesar rapiat, tu victus habeto.
- Hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae,
- Ne nostram videare fidem felixque secutus,
- Et damnasse miser. Tali pietate virorum
- Laetus in adversis, et mundi nomine gaudens
- Esse fidem, Nullum toto mihi, dixit, in orbe
- Gratius esse solum, non parvo pignore vobis
- Ostendi. Tenuit nostros hac obside Lesbos
- Adfectus: hic sacra domus carique penates,
- Hic mihi Roma fuit. Non ulla in litora puppim
- Ante dedi fugiens, saevi cum Caesaris iram
- Iam scirem meritam, servata coniuge, Lesbon,
- Non veritus tantam veniae committere vobis
- Materiem. Sed iam satis est fecisse nocentes:
- Fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.
- Heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,
- Sive doces populos regesque admittere Magnum,