Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Dependisse caput: nunc clades denique lustra,
  2. Magne, tuas. Ubicumque iaces, civilibus armis
  3. Nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas,
  4. Iulia crudelis, placataque pellice caesa,
  5. Magno parce tuo. Sic fata, iterumque refusa
  6. Coniugis in gremium, cunctorum lumina solvit
  7. In lacrimas. Duri flectuntur pectora Magni,
  8. Siccaque Thessalia confundit lumina Lesbos.
  9. Tunc Mitylenaeum pleno iam litore vulgus
  10. Adfatur Magnum: Si maxima gloria nobis
  11. Semper erit, tanti pignus servasse mariti,
  12. Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros,
  13. Oramus, sociosque lares dignare vel una
  14. Nocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta revisant
  15. Saecula, quem veniens hospes Romanus adoret.
  16. Nulla tibi subeunda magis sunt moenia victo.
  17. Omnia victoris possunt sperare favorem:
  18. Haec iam crimen habet. Quid, quod iacet insula ponto,
  19. Caesar eget ratibus? Procerum pars magna coibit,
  20. Certa loci. Noto reparandum est litore bellum