Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa,
  2. Inque feras discerptus abit: non intima curant
  3. Viscera, nec totas avidae sorbere medullas:
  4. Degustant artus. Latiae pars maxima turbae
  5. Fastidita iacet; quam sol nimbique diesque
  6. Longior Emathiis resolutam miscuit arvis.
  7. Thessalia, infelix, quo tanto crimine, tellus,
  8. Laesisti superos, ut te tot mortibus unam,
  9. Tot scelerum fatis premerent? Quod sufficit aevum,
  10. Immemor ut donet belli tibi damna vetustas?
  11. Quae seges infecta surget non decolor herba?
  12. Quo non Romanos violabis vomere manes?
  13. Ante novae venient acies, scelerique secundo
  14. Praestabis nondum siccos hoc sanguine campos.
  15. Omnia maiorum vertamus busta licebit,
  16. Et stantes tumulos, et qui radice vetusta
  17. Effudere suas, victis compagibus, urnas:
  18. Plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur,
  19. Pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.
  20. Nullus ab Emathio religasset litore funem