Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Esse miser. Si plura iuvant mea vulnera, coniux
  2. Est mihi, sunt nati; dedimus tot pignora fatis.
  3. Civiline parum est bello si meque meosque
  4. Obruis? exiguae clades sumus, orbe remoto?
  5. Omnia quid laceras, quid perdere cuncta laboras?
  6. Iam nihil est, Fortuna, meum. Sic fatur: et arma
  7. Signaque et adflictas omni iam parte catervas
  8. Circuit, et revocat matura in fata ruentes,
  9. Seque negat tanti. Nec deerat robur in enses
  10. Ire duci, iuguloque pati vel pectore letum:
  11. Sed timuit, strato miles ne corpore Magni
  12. Non fugeret, supraque ducem procumberet orbis:
  13. Caesaris aut oculis voluit subducere mortem.
  14. Nequidquam. Infelix, socero spectare volenti
  15. Praestandum est ubicumque capit. Sed tu quoque, coniux
  16. Caussa fugae, vultusque tui: fatisque probatum est
  17. Te praesente mori. Tunc Magnum concitus aufert
  18. A bello sonipes, non tergo tela paventem,
  19. Ingentesque animos extrema in fata ferentem.
  20. Non gemitus, non fletus erat, salvaque verendus