Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Cappadoces, Gallique, extremique orbis Iberi,
  2. Armenii, Cilices: nam post civilia bella
  3. Hic populus Romanus erit. Semel ortus in omnes
  4. It timor, et fatis datus est pro Caesare cursus.
  5. Ventum erat ad robur Magni, mediasque catervas.
  6. Quod totos errore vago perfuderat agros,
  7. Constitit hic bellum, fortunaque Caesaris haesit.
  8. Illic non regum auxiliis collecta iuventus
  9. Bella gerit, ferrumque manus movere rogatae:
  10. Ille locus fratres habuit, locus ille parentes.
  11. Hic furor, hic rabies, hic sunt tua crimina, Caesar.
  12. Hanc fuge, mens, belli partem, tenebrisque relinque,
  13. Nullaque tantorum discat me vate malorum,
  14. Quam multum bellis liceat civilibus, aetas.
  15. Hae potius pereant lacrimae, pereantque querelae.
  16. Quidquid in hac acie gessisti, Roma, tacebo.
  17. Hic Caesar, rabies populis, stimulusque furorum,
  18. Ne qua parte sui pereat scelus, agmina circum
  19. It vagus, atque animis ignes flagrantibus addit:
  20. Inspicit et gladios, qui toti sanguine manent,