Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Consumsere locum: parva tellure diremti,
  2. Inde manus spectant, vultusque agnoscere quaerunt,
  3. Quo sua pila cadant, aut quae sibi fata minentur,
  4. Facturi quae monstra forent. Videre parentes
  5. Frontibus adversis, fraternaque cominus arma,
  6. Nec libuit mutare locum. Tamen omnia torpor
  7. Pectora constrinxit: gelidusque in viscera sanguis
  8. Perculsa pietate coit: totaeque cohortes
  9. Pila parata diu tensis tenuere lacertis.
  10. Di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur,
  11. Sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,
  12. Cuius torta manu commisit lancea bellum,
  13. Primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.
  14. O praeceps rabies, cum Caesar tela teneret,
  15. Inventa est prior ulla manus! Tunc stridulus aer
  16. Elisus lituis, conceptaque classica cornu:
  17. Tunc ausae dare signa tubae: tunc aethera tendit,
  18. Extremique fragor convexa irrupit Olympi,
  19. Unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
  20. Excepit resonis clamorem vallibus Aemus,