Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Si pro me patriam ferro flammisque petistis,
  2. Nunc pugnate truces, gladiosque exsolvite culpa.
  3. Nulla manus, belli mutato iudice, pura est
  4. Non mihi res agitur, sed vos ut libera sitis
  5. Turba, precor, gentes ut ius habeatis in omnes.
  6. Ipse ego, privatae cupidus me reddere vitae,
  7. Plebeiaque toga modicum componere civem,
  8. Omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
  9. Invidia regnate mea. Nec sanguine multo
  10. Spem mundi petitis: Graiis delecta iuventus
  11. Gymnasiis aderit, studioque ignava palaestrae,
  12. Et vix arma ferens, et mixtae dissona turbae
  13. Barbaries; non illa tubas, non agmine moto
  14. Clamorem latura suam. Civilia paucae
  15. Bella manus facient: pugnae pars magna levabit
  16. His orbem populis, Romanumque obteret hostem.
  17. Ite per ignavas gentes, famosaque regna,
  18. Et primo ferri motu prosternite mundum:
  19. Sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbem
  20. Curribus, unius gentes non esse triumphi.