Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Erigitur: tendant nervis melioribus arcus:
  2. Cura fuit lectis pharetras implere sagittis.
  3. Auget eques stimulos, frenorumque aptat habenas.
  4. Si liceat superis hominum conferre labores,
  5. Non aliter, Phlegra rabidos tollente Gigantas,
  6. Martius incaluit Siculis incudibus ensis:
  7. Et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis,
  8. Spiculaque extenso Paean Pythone recoxit,
  9. Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines,
  10. Pallenaea Iovi mutavit fulmina Cyclops.
  11. Non tamen abstinuit venturos prodere casus
  12. Per varias Fortuna notas. Nam Thessala rura
  13. Cum peterent, totus venientibus obstitit aether:
  14. Inque oculis hominum fregerunt fulmina nubes:
  15. Adversasque faces, immensoque igne columnas,
  16. Et trabibus mixtis avidos Pythonas aquarum
  17. Detulit, atque oculos, ingesto fulgure, clausit.
  18. Excussit cristas galeis capulosque solutis
  19. Perfudit gladiis, ereptaque pila liquavit,
  20. Aethereoque nocens fumavit sulfure ferrum.