Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Permiscere meis. Belli pars magna peracta est
  2. His, quibus effectum est, ne pugnam tiro paveret:
  3. Si modo virtutis stimulis iraeque calore
  4. Signa petunt. Multos in summa pericula misit
  5. Venturi timor ipse mali. Fortissimus ille est,
  6. Qui, promptus metuenda pati, si cominus instent,
  7. Et differre potest. Placet haec tam prospera rerum
  8. Tradere Fortunae? gladio permittere mundi
  9. Discrimen? Pugnare ducem quam vincere, malunt.
  10. Res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas:
  11. Accipe maiores, et caeco in Marte tuere.
  12. Pompeii nec crimen erit nec gloria bellum.
  13. Vincis apud superos votis me, Caesar, iniquis:
  14. Pugnatur. Quantum scelerum, quantumque malorum
  15. In populos lux ista feret! quot regna iacebunt!
  16. Sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus!
  17. Prima velim caput hoc funesti lancea belli,
  18. Si sine momento rerum partisque ruina
  19. Casurum est, feriat: neque enim victoria Magno
  20. Laetior. Aut populis invisum, hac clade peracta,