Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.
  2. Tu fatur ne quaere tuum cognoscere: Parcae,
  3. Me reticente, dabunt: tibi certior omnia vates
  4. Ipse canet Siculis genitor Pompeius in arvis:
  5. Ille quoque incertus, quo te vocet, unde repellat,
  6. Quas iubeat vitare plagas, quae sidera mundi.
  7. Europam miseri, Libyamque Asiamque timete:
  8. Distribuit tumulos vestris Fortuna triumphis.
  9. O miseranda domus, toto nihil orbe videbis
  10. Tutius Emathia. Sic postquam fata peregit,
  11. Stat vultu moestus tacito, mortemque reposcit.
  12. Carminibus magicis opus est, herbisque, cadaver
  13. Ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata,
  14. Consumto iam iure semel. Tum robore multo
  15. Exstruit illa rogum: venit defunctus ad ignes;
  16. Accensa iuvenem positum strue liquit Erichtho,
  17. Tandem passa mori: Sextoque ad castra parentis
  18. It comes: et coelo lucis ducente colorem,
  19. Dum ferrent tutos intra tentoria gressus,
  20. Iussa tenere diem densas nox praestitit umbras.