Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Pompeium exhaustae praebenda ad pabula terrae,
  2. Quae currens obtrivit eques, gradibusque citatis
  3. Ungula frondentem discussit cornea campum.
  4. Belliger adtonsis sonipes defessus in arvis,
  5. Advectos cum plena ferant praesepia culmos,
  6. Ore novas poscens moribundus labitur herbas,
  7. Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
  8. Corpora dum solvit tabes, et digerit artus,
  9. Traxit iners coelum fluidae contagia pestis
  10. Obscuram in nubem. Tali spiramine Nesis
  11. Emittit stygium nebulosis aera saxis,
  12. Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
  13. Inde labant populi, coeloque paratior unda
  14. Omne pati virus duravit viscera coeno.
  15. Iam riget atra cutis, distentaque lumina rumpit:
  16. Igneaque in vultus, et sacro fervida morbo
  17. Pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
  18. Iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum:
  19. Nec medii dirimunt morbi vitamque necemque,
  20. Sed languor cum morte venit: turbaque cadentum