Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Asperat, et durum vinclis adamanta, paratque
  2. Poenam victori. Refer haec solatia tecum,
  3. O iuvenis, placido Manes patremque domumque
  4. Exspectare sinu, regnique in parte serena
  5. Pompeio servare locum. Nec gloria parvae
  6. Sollicitet vitae: veniet, quae misceat omnes
  7. Hora duces. Properate mori, magnoque superbi
  8. Quamvis e parvis animo descendite bustis,
  9. Et Romanorum manes calcate deorum.
  10. Quem tumulum Nili, quem Tybridis adluat unda,
  11. Quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.
  12. Tu fatur ne quaere tuum cognoscere: Parcae,
  13. Me reticente, dabunt: tibi certior omnia vates
  14. Ipse canet Siculis genitor Pompeius in arvis:
  15. Ille quoque incertus, quo te vocet, unde repellat,
  16. Quas iubeat vitare plagas, quae sidera mundi.
  17. Europam miseri, Libyamque Asiamque timete:
  18. Distribuit tumulos vestris Fortuna triumphis.
  19. O miseranda domus, toto nihil orbe videbis
  20. Tutius Emathia. Sic postquam fata peregit,