Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Quo postquam viles, nec habentes nomina pestes
  2. Contulit: infando saturatas carmine frandes,
  3. Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas
  4. Addidit, et quidquid mundo dedit ipsa veneni:
  5. Tunc vox, Lethaeos cunctis pollentior herbis
  6. Excantare deos, confudit murmura primum
  7. Dissona, et humanae multum discordia linguae.
  8. Latratus habet illa canum, gemitumque luporum:
  9. Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,
  10. Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis,
  11. Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
  12. Silvarumque sonum, fractaeque tonitrua nubis.
  13. Tot rerum vox una fuit. Mox cetera cantu
  14. Explicat Haemonio, penetratque in Tartara lingua:
  15. Eumenides, Stygiumque nefas, poenaeque nocentum:
  16. Et Chaos innumeros avidum confundere mundos:
  17. Et rector terrae, quem longa in saecula torquet
  18. Mors dilata deum: Styx, et, quos nulla meretur
  19. Thessalis Elysios: coelum matremque perosa
  20. Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam