Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Quos petat e nobis, Mortem tibi coge fateri.
  2. Non humilis labor est: dignum, quod quaerere cures,
  3. Vel tibi, quo tanti praeponderet alea fati.
  4. Impia vulgatae laetatur nomine famae
  5. Thessalis, et contra: Si fata minora moveres,
  6. Pronum erat, o iuvenis, quos velles, inquit, in actus
  7. Invitos praebere deos. Conceditur arti,
  8. Unam cum radiis presserunt sidera mortem,
  9. Inseruisse moras: et, quamvis fecerit omnis
  10. Stella senem, medios herbis abrumpimus annos.
  11. At simul a prima descendit origine mundi
  12. Caussarum series, atque omnia fata laborant,
  13. Si quidquam mutare velis, unoque sub ictu
  14. Stat genus humanum tunc, Thessala turba fatemur,
  15. Plus fortuna potest. Sed si praenoscere casus
  16. Contentus, facilesque aditus multique patebunt
  17. Ad verum: tellus nobis, aetherque, chaosque,
  18. Aequoraque, et campi, Rhodopaeaque saxa loquentur.
  19. Sed pronum, cum tanta novae sit copia mortis,
  20. Emathiis unum campis adtollere corpus,