Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Eminet, et, prima Rhoeteia litora pinu
- Quae tetigit, Phylace, Pteleosque, et Dorion ira
- Flebile Pieridum; Trachin, pretioque nefandae
- Lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris:
- Atque olim Larissa potens: ubi nobile quondam
- Nunc super Argos arant: veteres ubi fabula Thebas
- Monstrat Echionias: ubi quondam Pentheos exsul
- Colla caputque ferens supremo tradidit igni,
- Questa, quod hoc solum nato rapuisset, Agave.
- Ergo abrupta palus multos discessit in amnes.