Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Nec metuens imi Borean habitator Olympi
  2. Lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
  3. Hos inter montes, media qui valle premuntur,
  4. Perpetuis quondam latuere paludibus agri,
  5. Flumina dum campi retinent, nec pervia Tempe
  6. Dant aditus pelagi; stagnumque implentibus unum
  7. Crescere cursus erat. Postquam discessit Olympo
  8. Herculea gravis Ossa manu, subitaeque ruinam
  9. Sensit aquae Nereus: melius mansura sub undis,
  10. Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis
  11. Eminet, et, prima Rhoeteia litora pinu
  12. Quae tetigit, Phylace, Pteleosque, et Dorion ira
  13. Flebile Pieridum; Trachin, pretioque nefandae
  14. Lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris:
  15. Atque olim Larissa potens: ubi nobile quondam
  16. Nunc super Argos arant: veteres ubi fabula Thebas
  17. Monstrat Echionias: ubi quondam Pentheos exsul
  18. Colla caputque ferens supremo tradidit igni,
  19. Questa, quod hoc solum nato rapuisset, Agave.
  20. Ergo abrupta palus multos discessit in amnes.