Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Dux tenuit gladios. Felix ac libera legum,
  2. Roma, fores iurisque tui, vicisset in illo
  3. Si tibi Sulla loco. Dolet heu semperque dolebit,
  4. Quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,
  5. Cum genero pugnasse pio. Pro tristia fata!
  6. Non Uticae Libye clades, Hispania Mundae
  7. Flesset, et infando pollutus sanguine Nilus
  8. Nobilius Phario gestasset rege cadaver:
  9. Nec Iuba Marmaricas nudus pressisset arenas,
  10. Poenorumque umbras placasset sanguine fuso
  11. Scipio: nec sancto caruisset via Catone.
  12. Ultimus esse dies potuit tibi, Roma, malorum:
  13. Exire e mediis potuit Pharsalia fatis.
  14. Deserit adverso possessam numine sedem
  15. Caesar, et Emathias lacero petit agmine terras.
  16. Arma secuturum soceri, quacumque fugasset,
  17. Tentavere suo comites divertere Magnum
  18. Hortatu: patrias sedes atque hoste carentem
  19. Ausoniam peteret. Numquam me Caesaris, inquit,
  20. Exemplo reddam patriae, numquamque videbit