Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Quam per summa rapit celerem venabula pardum.
  2. Tunc densos inter cuneos compressus et omni
  3. Vallatus bello vincit, quem respicit, hostem.
  4. Iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro
  5. Percussum Scaevae frangit, non vulnerat, hostem.
  6. Perdidit ensis opus, frangit sine vulnere membra.
  7. Illum tota petit moles, illum omnia tela:
  8. Nulla fuit non certa manus, non lancea felix,
  9. Parque novum Fortuna videt concurrere, bellum
  10. Atque virum. Fortis crebris sonat ictibus umbo,
  11. Et galeae fragmenta cavae compressa perurunt
  12. Tempora: nec quidquam nudis vitalibus obstat
  13. Iam, praeter stantes in summis ossibus hastas.
  14. Quid nunc, vesani, iaculis levibusque sagittis