Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Te sequar ad manes; feriat dum moesta remotas
  2. Fama procul terras, vivam tibi nempe superstes.
  3. Adde, quod adsuescis fatis, tantumque dolorem
  4. Crudelis me ferre doces. Ignosce fatenti:
  5. Posse pati, timeo. Quodsi sunt vota, deisque
  6. Audior, eventus rerum sciet ultima coniux.
  7. Sollicitam rupes, iam te victore, tenebunt:
  8. Et puppim, quae fata ferat tam laeta, timebo.
  9. Nec solvent audita metus mihi prospera belli,
  10. Cum, vacuis proiecta locis, a Caesare possim
  11. Vel fugiente capi. Notescent litora clari
  12. Nominis exsilio, positaque ibi coniuge Magni,
  13. Quis Mitylenaeas poterit nescire latebras?
  14. Hoc precor extremum, si nil tibi victa relinquent