Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,
  2. Magne, queri: nostros non rumpit funus amores,
  3. Nec diri fax summa rogi: sed sorte frequenti
  4. Plebeiaque nimis careo dimissa marito.
  5. Hostis ad adventuum rumpamus foedera tedae:
  6. Placemus socerum. Sic est tibi cognita, Magne,
  7. Nostra fide? credisne aliquid mihi tutius esse,
  8. Quam tibi? non olim casu pendemus ab uno?
  9. Fulminibus me, saeve, iubes tantaeque ruinae
  10. Absentem praestare caput? secura videtur
  11. Sors tibi, cum facias etiam nunc vota, perisse?
  12. Ut nolim servire malis, sed morte parata
  13. Te sequar ad manes; feriat dum moesta remotas
  14. Fama procul terras, vivam tibi nempe superstes.
  15. Adde, quod adsuescis fatis, tantumque dolorem
  16. Crudelis me ferre doces. Ignosce fatenti:
  17. Posse pati, timeo. Quodsi sunt vota, deisque
  18. Audior, eventus rerum sciet ultima coniux.
  19. Sollicitam rupes, iam te victore, tenebunt:
  20. Et puppim, quae fata ferat tam laeta, timebo.