Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Puppibus incubuit, Phoebeo concitus ortu,
- Praetereunt frustra tentati litora Lissi,
- Nymphaeumque tenent. Nudas Aquilonibus undas
- Succedens Boreae iam portum fecerat Auster.
- Undique collatis in robur Caesaris armis,
- Summa videns duri Magnus discrimina Martis
- Iam castris instare suis, seponere tutum
- Coniugii decrevit onus, Lesboque remotam
- Te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli
- Occulere. Heu quantum mentes dominatur in aequas
- Iusta Venus! Dubium trepidumque ad proelia, Magne,
- Te quoque fecit amor: quod nolles stare sub ictu
- Fortunae, quo mundus erat Romanaque fata,
- Coniux sola fuit. Mentem iam verba paratam