Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar?
  2. Aut quae nos viles animas in fata relinquens,
  3. Invitis spargenda dabas tua membra procellis?
  4. Cum tot in hac anima populorum vita salusque
  5. Pendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,
  6. Saevitia est voluisse mori. Nullusne tuorum
  7. Emeruit comitum, fatis non posse superstes
  8. Esse tuis? Cum te raperet mare, corpora segnis
  9. Nostra sopor tenuit. Pudet, heu! Tibi caussa petendae
  10. Haec fuit Hesperiae: visum est, committere quemquam
  11. Tam saevo, crudele, mari. Sors ultima rerum
  12. In dubios casus et prona pericula mortis
  13. Praecipitare solet. Mundi iam summa tenentem
  14. Permisisse mari! Tantum quid numina lassas?
  15. Sufficit ad belli summam favor iste laborque
  16. Fortunae, quod te nostris impegit arenis?
  17. Hine usus placuere deum, non rector ut orbis,
  18. Nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?
  19. Talia iactantes, discussa nocte serenus
  20. Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes