Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Adiuvit, regnoque accessit terra secundo,
  2. Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys
  3. Noluit ulla pati, coelo contenta teneri.
  4. Nunc quoque tanta maris moles crevisset in astra,
  5. Ni superum rector pressisset nubibus undas.
  6. Non coeli nox illa fuit: latet obsitus aer
  7. Infernae pallore domus, nimbisque gravatus
  8. Deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
  9. Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt
  10. Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
  11. Tunc superum convexa fremunt, atque arduus axis
  12. Insonuit, motaque poli compage laborant
  13. Extimuit natura chaos: rupisse videntur
  14. Concordes elementa moras, rursusque redire
  15. Nox manes mixtura deis. Spes una salutis,
  16. Quod tanta mundi nondum periere ruina.
  17. Quantum Leucadio placidus de vertice pontus
  18. Despicitum; tantum nautae videre trementes
  19. Fluctibus e summis praeceps mare: quumque tumentes
  20. Rursus hiant undae, vix eminet aequore malus.