Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Monstriferos agit unda sinus. Sic rector Olympi
  2. Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen
  3. Adiuvit, regnoque accessit terra secundo,
  4. Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys
  5. Noluit ulla pati, coelo contenta teneri.
  6. Nunc quoque tanta maris moles crevisset in astra,
  7. Ni superum rector pressisset nubibus undas.
  8. Non coeli nox illa fuit: latet obsitus aer
  9. Infernae pallore domus, nimbisque gravatus
  10. Deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
  11. Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt
  12. Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
  13. Tunc superum convexa fremunt, atque arduus axis
  14. Insonuit, motaque poli compage laborant