Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari
- Ventorum vires, dum se torpentibus unda
- Excutiat stagnis, et sit mare. Nubila nusquam
- Undarumque minae: coelo languente fretoque,
- Naufragii spes omnis abit. Sed nocte fugata,
- Laesum nube dies iubar extulit, imaque sensim
- Concussit pelagi, movitque Ceraunia nautis.
- Inde rapi coepere rates, atque aequora classem
- Curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo
- Lapsa Palaestinas uncis confixit arenas.
- Prima duces vidit iunctis consistere castris
- Tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Apsus
- Circueunt ripis. Apso gestare carinas
- Caussa palus, leni quam fallens egerit unda.