Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.
  2. Saeva quies pelagi, moestoque ignava profundo
  3. Stagna iacentis aquae: veluti deserta rigente
  4. Aequora natura cessant, pontusque vetustas
  5. Oblitus servare vices, non commeat aestu,
  6. Non horrore tremit, non solis imagine vibrat
  7. Casibus innumeris fixae patuere carinae,
  8. Illinc infestae classes et inertia tonsis
  9. Aequora moturae; gravis hinc languore profundi
  10. Obsessis ventura fames. Nova vota timori
  11. Sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari
  12. Ventorum vires, dum se torpentibus unda
  13. Excutiat stagnis, et sit mare. Nubila nusquam
  14. Undarumque minae: coelo languente fretoque,
  15. Naufragii spes omnis abit. Sed nocte fugata,
  16. Laesum nube dies iubar extulit, imaque sensim
  17. Concussit pelagi, movitque Ceraunia nautis.
  18. Inde rapi coepere rates, atque aequora classem
  19. Curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo
  20. Lapsa Palaestinas uncis confixit arenas.