Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Se premit, ut vestrae morti vestraeque saluti
- Fata vacent. Procerum motus haec cuncta sequuntur.
- Humanum paucis vivit genus. Orbis Iberi
- Horror et Arctoi nostro sub nomine miles,
- Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis
- Caesareis Labienus erat: nunc, transfuga vilis,
- Cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
- Nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste
- Nec duce me geritis. Quisquis mea signa relinquit,
- Nec Pompeianis tradit sua partibus arma,
- Hic numquam vult esse meus. Sunt ista profecto
- Curae castra deis, qui me committere tantis
- Non nisi mutato voluerunt milite bellis.
- Heu, quantum Fortuna humeris iam pondera fessis
- Amolitur onus! sperantes omnia dextras
- Exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis.
- Iam certe mihi bella geram: discedite castris,
- Tradite nostra viris ignavi signa Quirites.
- At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
- Non Caesar, sed poena tenet. Procumbite terra,